his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna
regis Aegypti et pistor domino suo
iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat
alter pistoribus
misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus
et Ioseph
at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat
eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur
videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem
congruam sibi
ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes
sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies
vestra
qui responderunt somnium vidimus et non est qui
interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est
interpretatio referte mihi quid videritis
narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam
coram me vitem
in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et
post flores uvas maturescere
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et
expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres
propagines tres adhuc dies sunt
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet
te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum
sicut facere ante consueveras
tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum
misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere
quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic
innocens in lacum missus sum
videns pistorum magister quod prudenter somnium
dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra
farinae super caput meum
et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes
cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo
respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria
canistra tres adhuc dies sunt
post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in
cruce et lacerabunt volucres carnes tuas
exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens
grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas
magistri pincernarum et pistorum principis
restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi
poculum
alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas
probaretur
et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum
oblitus est interpretis sui